monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, IV <<<     >>> VI

Caput V SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Proinde omitto quaerere quales Romulus congregaverit, quoniam multum eis consultum est, ut ex illa vita dato sibi consortio civitatis poenas debitas cogitare desisterent, quarum metus eos in maiora facinora propellebat, ut deinceps pacatiores essent rebus humanis.
2 Hoc dico, quod ipsum Romanum imperium iam magnum multis gentibus subiugatis ceterisque terribile acerbe sensit, graviter timuit, non parvo negotio devitandae ingentis cladis oppressit, quando paucissimi gladiatores in Campania de ludo fugientes magnum exercitum compararunt, tres duces habuerunt, Italiam latissime et crudelissime vastaverunt.
3 Dicant, quis istos deus adiuverit, ut ex parvo et contemptibili latrocinio pervenirent ad regnum tantis iam Romanis viribus arcibusque metuendum. An quia non diu fuerunt, ideo divinitus negabuntur adiuti? Quasi vero ipsa cuiuslibet hominis vita diuturna est.
4 Isto ergo pacto neminem dii adiuvant ad regnandum, quoniam singuli quique cito moriuntur, nec beneficium deputandum est, quod exiguo tempore in unoquoque homine ac per hoc singillatim utique in omnibus vice vaporis evanescit. Quid enim interest eorum, qui sub Romulo deos coluerunt et olim sunt mortui, quod post eorum mortem Romanum tantum crevit imperium, cum illi apud inferos causas suas agant? utrum bonas an malas, ad rem praesentem non pertinet.
5 Hoc autem de omnibus intellegendum est, qui per ipsum imperium (quamvis decedentibus succedentibusque mortalibus in longa spatia protendatur) paucis diebus vitae suae cursim raptimque transierunt, actuum suorum sarcinas baiulantes.
6 Sin vero etiam ipsa brevissimi temporis beneficia deorum adiutorio tribuenda sunt, non parum adiuti sunt illi gladiatores: servilis condicionis vincla ruperunt, fugerunt, evaserunt, exercitum magnum et fortissimum collegerunt, oboedientes regum suorum consiliis et iussis multum Romanae celsitudini metuendi et aliquot Romanis imperatoribus insuperabiles multa ceperunt, potiti sunt victoriis plurimis, usi voluptatibus quibus voluerunt, quod suggessit libido fecerunt, postremo donec vincerentur, quod difficillime factum est, sublimes regnantesque vixerunt.
7 Sed ad maiora veniamus.